Menu



Lección 38 Capitulum trigesimum secundum (XXXII)

Lección 38 Capitulum trigesimum secundum (XXXII)
Curso de latín por Internet


Por: Rosa Elisa Giangoia | Fuente: Catholic.net



Lección 38 Capitulum trigesimum secundum (XXXII)



Revisión del pensum de la lección XXXVII

Pensum

Ubi est domina Fortunata?
Domina Fortunata in domus suae peristylio est.

Ubi domina Fortunata sedet?
Domina Fortunata in sella sedet.

Quid domina Fortunata in peristylio facit?
Domina Fortunata in peristylio papyrum suum legit.

Quas domina Fortunata appellat?
Ancillas suas domina Fortunata appellat.

Ubi Lucia ivit?
Lucia in ecclesiam ivit.

Ubi Marius ivit?
Marius in scholam ivit.

Quid Marcus facit?
Marcus in cubiculo suo dormit.

Quo colore soccos domina Fortunata hodie vult?
Hodie domina Fortunata soccos nigros vult.

Ubi est aqua?
Aqua in amphora est.

Ubi lintea alba sunt?
Lintea alba in cista sunt.

Cur domina Fortunata laeta est?
Domina Fortunata laeta est quod bonae ancillae ei semper parent.

Se recomienda escuchar y leer en voz alta más de una vez estos ejercicios corregidos.


Capitulum trigesimum secundum (XXXII)


Testo della lezione in lingua italiana:

XXXVIII lezione



In triclinio

Domi triclinium est cubiculum ubi familia ad mensam sedet. In
triclinio multae et magnae fenestrae sunt. Lucia et Marius cum
parentibus suis Lucio et Fortunata in triclinio ad mensam sedent.
Etiam canis cui nomen Ater est apud mensam est. In mensa poma
et nuces, cucurbitae, olera et caepae sunt.
Lucia dicit:- Mihi gratum est nucibus ludere non eas edere-. Mater
Luciae dicit:- Necesse est etiam nuces edere, quod nuces bonae sunt-.
Marius dicit:- Mihi poma grata sunt, non nuces!- Mater sua Mario
dicit:- Necesse est te quoque nuces edere!- Lucia et Marius antea
poma, postea nuces edunt. Fortunata mater et Lucius pater etiam
cucurbitas, olera et caepas edunt. Lucia et Marius cucurbitas, olera
et caepas non edunt quod eis grata non sunt. Pater Lucius et mater
Fortunata vinum cum aqua poculis suis bibunt, Lucia et Marius solum
aquam poculis suis bibunt. Postea Lucia et Marius in hortum eunt et
cum amicis suis pupa et pila ludunt, sed mater eos appellat quod eis
necesse est legere, scribere, numerare et computare. Lucia et Marius
domum veniunt et quod discipuli boni sunt in tabellis suis scribunt,
papyros legunt, recte computant et numerant. Mater Luciam interrogat:
- Lucia, flia mea, dic mihi primos decem numeros- Lucia matri suae
Fortunatae dicit: - Unus, una, unum, duo, duae, tres, tria, quattuor, quinque,
sex, septem, octo, novem et decem- . Fortunata mater filiam suam Luciam
laudat quod recte decem numeros dixit. Postea Fortunata mater Mario
filio suo interrogat et ei dicit: - Dic mihi, Marii fili mi, Romane in Italia
an in Graecia est?- Marius matri suae Fortunatae respondit Romam in
Italia esse et mater eum quoque laudat quod recte respondit.



Pensum (para publicar en los foros del curso)



Pensum

Ubi est triclinium?

Paucaene an multae fenestrae in triclinio sunt?

Ubi familia ad mensam sedet?

Ubi est canis Ater?

Gratane an non poma Mario sunt?

Nucesne edere an nucibus ludere Lucia vult?

Aquamne an vinum Lucia et Marius bibunt?

Ubi Lucia et Marius scribunt?

Quae Lucia et Marius legunt?

Laudatne an vituperat Fortunata liberos suos?

Cur Fortunata liberos suos laudat?

Genuane in Italia an in Graecia est?

Si tienes alguna duda sobre el tema puedes consultar a la profesora Rosa Elisa en su consultorio virtual
Consultorio virtual



Para ir a los foros del curso y publicar tu tarea da click en el siguiente enlace
Foros de curso de latín


Escucha y descarga el audio de esta lección del curso (Audio MP3 della lezione):

Escucha desde Catholic.net (Ascolta):

Lección 38 y 38.1

Descarga (Scarica)


Lección 38 Revisión del pensum de la lección XXXVII


Lección 38.1 Capitulum trigesimum secundum (XXXII)



Si te falta alguna lección del curso o deseas consultar las anteriores, da click en el siguiente enlace:

Todas las lecciones del curso de latín





Compartir en Google+




Reportar anuncio inapropiado |

Another one window

Hello!